BAPTISMUS

BAPTISMUS
BAPTISMUS
Christianis Iuitiationis Sacramentum est, Auctorem Christum habet: Administros eos, quibus praecipua Ecclesiae cura et sacrorum mysteriorum custodia commissa est: Materiam, aquam puram Matth. c. 3. v. 6. Actor. c. 8. v. 38. et c. 10. v. 47. Actio seu ritus circa hoc elementum, vel mersio, vel aspersio, indeque consequens ablutio. Et quidem mersione utebantur Iudaei, Apostoli ac primitiva Ecclesia, praesertim in regionibus calidioribus. In Occidente autem, ac plaga Mundi frigidiore, aspersio invaluit. Uti vero hic ritus, ita et numerus mersionum ac aspersionum fere indifferens; ut qui nullô praeceptô definitus est. Unde variatum in Ecclesiis, aliis unicam, aliis trinam mersiongem praeferentibus: sive unitati Essentiae divinae, sive Trinitati Personarum, aut triduanae Christi in sepulchro morae, significandae. Quamquam et Haeretici olim hunc illumque ritum erroribus suis obtentui sumpserunt; atque istô velô sententias suas, in dividenda Trinitate, vel eadem neganda, obtexêre. Constat autem, unicam mersionem antiquitus apud Iudaeos Christianosque primaevos usitatissimam fuisse. Mersionem comitabatur Trinunius Nominis appellatio, tamquam trium testium caelestium, 1. Iohann. c. 5. v. 7. quemadmodum Iudaeotum baptismum tres testes terrestres requisivisse legimus: idque iuxta mandatum Christi Matth. c. 28. v. 19. Baptizantes eos in nomen Patris et Filit et Spiritus S. Non quod totidem verbis ac syllabis Ecclesia adstringeretur: quae Latinorum superstitio est, Graecorum formulam, Baptizetur servus Christi etc. damnantiam. Sufficit enim rem ipsam tenere atque in Baptismo SS. Trinitatis invocationem ac publicam Fidei illius professionem edere: cuius autiquissima formula, ac sequentium Symbolorum rudimentum, haec ipsa verba exstiterunt. Unde nec Apostolos ullâ formulâ videmus usos, qui plerumque in nomen Iesu baptizâsse leguntur, Actor. c. 2. v. 38. c. 10. v. 48. c. 19. v. 5. Quamquam vero unus forer Baptismus ac una fides, diversa tamen erant inaugurationis verba, pro vario baptizandorum statu ac respectu. Apostoli, ubi Iudaeos tingeraent, in fidem Domini Iesu eos adigebant Actor. c. 8. v. 16. 38. ubi Gentiles, in Triunius Dei fidem illos imbuebant. Atque haec antiquissima et vera Baptismi administratio fuit, iuxta Christi institutum: quae tamen non ultra alrerum saeculum in Ecclesia, in simplicitate sua, perseveravit; accedentibus sensim ritibus variis, ab institutione primaeva alienis. Quod hisce gradibus factum: Prima quoad Ministrum facta mutatio et iam tertiô saeculô Laicis quoque tingere est permissum: Dein Tempus, quod hactenus liberum erat, definirt et celebrioribus anni tem pestatibus, uti infra videbimus, adstringi coepit. Quamquam iste rigor non usque tenuit ac paulatim de eo remissum; et ablatâ dierum superstitione, Baptismo libertas reddita est. Porro, quoad Locum, cum prius ad obvium flumen deducerentur novi Fideles: Constantini aetate erecta in Templis Βαπτιςτήρια et sacri fontes; cumque praeterea privata in Fidelium aedibus essent Oratoria, ubi docebatur nonnumquam et baptisabatur, id quoque est prohibitum. Denique variis ritibus Baptismus obrutus est, uti cuivis obvium. Praecipui autem Veter. ritus hi erant, Sponsores, Nomen ab suis impositum, Abrenuntiatio sollennis Satanae, Fidei professio, invocatio Spiritus S. Pompa festa ac Psalmcrum cantus. Descensus in aquam, Lactis mellisque promulsis, Vestis candida et S. quoque Cenae Participatio. Quorum nonnullis postea omissis, vel mutatis, accessêre, Consecratio aquae, Salis et Sputi aliorumque, quae partim
ori ingeri,
partim auribus naribusque allini mos, usus, cum vocabulo Ephatab; Crucis signum, Exorcismus, aliaeque ceremoniae, qurum numerus ad viginti duas excrevit, plusquam in ullo Vet. Testamenti ritu unquam contigit. Baptizandi autem FOEderati omnes et soli: nec probandi Veteres e Matcionis Schola, Haeretici, qui, vel ipsis mortuis, veleorum locô, aliis viventibus vicarium Baptismum dicuntur largiti. Nedum, ut baptisari debent res inanimae; quales bestiae, naves bellicae, urbium propugnacula, vexilla ipsumque aes campanarum: quae sollennioribus ritibus in Com munione Romana quam ipsi Christianorum infantes, inaugurantur, etc. Plura hanc in rem vide apud Theologos, Burmannum inprimis Synopsi Theol. Part. 2. l. 7. c. 6. 7. 8. De Latinorum vero Baptismo, inter alios Macros Fratres consule in Hierolex. ut et vide infra, ubi de Campanarum et Crucis Baptismo. De utroque vero consule Io. Casp. Suicerum Thesauro Ecclesiast. Saltem de tempore ut aliquid addam: Baptizandi tempora sollenniora olim, Pascha erant et Pentecoste Haec namque duo potissimum Festa ad Baptismum Carechumenorum delecta leguntur, apud Tertullian. de Baptismo, Siricium in Epistolis c. 2. Gelasium I. Ep. 9. Leonem Ep. 4. et 8. Gregorium M. Alios passim: praeter Concilia ac Synodos, in quibus Baptismus celebrari vetatur aliis diebus, nisi mortis periculum immineat. Rationes vide apud Leonem Pontif. Ep. 4. ad Siciliae Episcopos c. 3. Tertullian. loc. cit. etc. Quam tamen consuetudinem suô aevô abrogatam esse, circa A. C. 1100. scilicet, fuse testatur Theophylactus Comment. ad Luc. c. 10. eo quod, cum Christianitas crevisset, periculosum erat, verba sunt Ruperti de Divin. Offic. l. 4. c. 18. tantam multitudinem differri, propter occasiones mortis, ac maxime, propter turbam infantium e fidelibus parentibus nascentium, quorum tenera adhuc vita persaepe levi occasione succiditier. Verum pristinum celebrandi Baptismum modum, in Paschate seu Die Resurrectionis Domin. ac Pentecoste, etiam longe post annum 1200. extremis saeculis, obtinuisse, ex Synodis variis colligitur. Legimas tamen. in aliis etiam festivitatibus celebratum Initiationis hoc Sacramentum. Nam Siculi et Galli in Epiphania baptizabant, quod tandem prohibuit Leo M. Ep. 80. Concilium Matiseon. II. can. 3. et Rotomag. A. C. 1072. Idem in usu fuiste, in Africa, Victor Uticensis de Persecut. Vandal. l. 2. in Hibernia, Canones S. Patricii c. 19. spud Graecos, Ratherius Veron. Serm. I. de Quadrages. c. 5. apud Aethiopas et Coptos, Iosephus Scaliger der Emendat. Temp. l. 7. testantur. Vide quoque supra in voce Balneatio. Chlodovaeum M. Galliae Regem in Natali Domini baptisatum, auctor est Avitus Viennensis Episcopus Ep. 41. licet Fredegarius, Hincmarus, alii, Paschali id festivitate actum fuisse adnotent; ut plura ornittam. De aliis praeter supra memoratos circa Sacramentum hoc etroribus variorum, hîc passim, inprimis voce Catabaptistae, it. Praxeas, Spado; uti de Baptismo Uxorum, quae Latinae originis erant, ab Imperatorib. Constantinopolit. iterato, vide aliquid infra, voce Nomen, et de Baptizatorum die anniversario in Ecclesia Romana ubi de Paschate Annotino: de superfundendi item titu, voce Superfusi, nec non ubi de Clinicis, aliquid etiam voce Undulata, it. ubi de Ungendi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Baptismus — (griech.), Lehre der Baptisten; B. Christi, Gedächtnis der Taufe Christi, teils an Epiphania (s. d.), teils auch an der Epiphania Oktave (13. Jan.) gefeiert …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Baptismus — Als Baptisten werden die Mitglieder einer Familie von christlichen Freikirchen bezeichnet, zu deren besonderen Merkmalen die ausschließliche Praxis der Gläubigentaufe ebenso gehört wie die Betonung, dass die Ortsgemeinde für ihr Leben und ihre… …   Deutsch Wikipedia

  • BAPTISMUS Judaeorum — deuplex erat: alter pollntorum Gap desc: Hebrew: qui antequam Sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant; alter Proselytorum, Gap desc: Hebrew, per quem alienigenae in Iudaeorum Rem publ. ac Religionem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAPTISMUS Saturni — vide infra Saturni Baptismus, it. voce Mysterium, ubi ad similitudinem Baptismi, aquam in variis Gentilium Sacris, adhiberi solitam, videbimus. Adde quae dicemus ubi de Taurobolio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Baptismus — Bap|tịs|mus 〈m.; ; unz.; Rel.〉 Lehre christl. Gemeinschaften, die nur Erwachsene taufen [zu grch. baptizein „untertauchen, taufen“] * * * Bap|tịs|mus, der; [engl. baptism < griech. baptismós = Taufe]: Lehre evangelischer Freikirchen, die als …   Universal-Lexikon

  • Baptismus — Bap|tịs|mus 〈m.; Gen.: ; Pl.: unz.〉 Lehre christl. Gemeinschaften, die nur Erwachsene taufen [Etym.: <grch. baptizein »untertauchen, taufen«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Baptismus — Bap|tis|mus der; <zu ↑...ismus> Lehre ev. (kalvinischer) Freikirchen, die nur die Erwachsenentaufe zulässt …   Das große Fremdwörterbuch

  • Baptismus — Bap|tịs|mus, der; <griechisch> (Lehre evangelischer Freikirchen, die als Bedingung für die Taufe ein persönliches Bekenntnis voraussetzt) …   Die deutsche Rechtschreibung

  • Liste von Unterkonfessionen des Baptismus — Diese Liste von Unterkonfessionen des Baptismus ist eine Liste von Unterteilungen der Baptisten mit ihren verschiedenen Vereinigungen, Konferenzen, Konventen, Gesellschaften Gruppen und Zusammenschlüssen rund um die Erde. Inhaltsverzeichnis 1… …   Deutsch Wikipedia

  • Baptisten — Eine Baptistenkirche in Saint Helier, Jersey Als Baptisten werden die Mitglieder einer evangelischen Konfessionsfamilie bezeichnet, zu deren besonderen Merkmalen die ausschließliche Praxis der Gläubigentaufe ebenso gehört wie die Betonung, dass… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”